среда, 30 мая 2012 г.

Амадей.

Очередной арт-хаус. Плюбился с первого взгляда. Красиво. Реквием

1. INTROITUS
Requiem aeternam dona eis, Domine,
Et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus, Deus, in Sion,
Et tibi reddetur votum in Jerusalem;
Exaudi orationem meam,
Ad te omnis caro veniet.

Requiem aeternam dona eis, Domine,
Et lux perpetua luceat eis.

2. KYRIE
Kyrie eleison. Christe eleison,
Kyrie eleison.

3. SEQUENTIA
Dies irae
Dies irae, dies illa
Solvet saeclum in favilla,
Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus,
Quando judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus.

4. Tuba mirum
Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum,
Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura,
 Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet apparebit,
Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus?
quem patronum rogaturus,
cum vix justus sit securus?

5. Rex tremendae
Rex tremendae majestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis.

6. Recordare
Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae,
Ne me perdas illa die.

Quaerens me sedisti lassus,
Redemisti crucem passus;
Tantus labor non sit cassus.

Juste judex ultionis,
Donum fac remissionis
 Ante diem rationis.

Ingemisco tanquam reus,
Culpa rubet vultus meus;
Supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sum dignae,
Sed tu, bonus, fac benigne,
Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.

7. Confutatis
Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis,
Gere curam mei finis.

8. Lacrimosa
Lacrimosa dies illa,
Qua resurget ex favilla
 Judicandus homo reus.

Huic ergo parce, Deus,
Pie Jesu Domine,
 Dona eis requiem. Amen.

9. OFFERTORIUM
Domine Jesu Christe
Domine Jesu Christe, Rex gloriae,
Libera animas omnium fidelium defunctorum
De poenis inferni et de profundo lacu.
Libera eas de ore leonis,
Ne absorbeat eas tartarus,
Ne cadant in obscurum:
Sed signifer sanctus Michael
Repraesentet eas in lucem sanctam,
Quam olim Abrahae promisisti,
Et semini ejus.

 10. Hostias
Hostias et preces tibi, Domine,
Laudis offerimus.
Tu suscipe pro animabus illis,
Quarum hodie memoriam facimus:
Fac eas, Domine,
De morte transire ad vitam,
Quam olim Abrahae promisisti,
Et semini ejus.

11. SANCTUS
Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth!
Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.

12. BENEDICTUS
Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

13. AGNUS DEI
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
Dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
Dona eis requiem sempiternam.

14. COMMUNIO
Lux aeterna
Lux aeterna luceat eis, Domine,
Cum sanctis tuis in aeternum, quia pius es.
Requiem aeternam dona eis, Domine,
Et lux perpetua luceat eis.

Комментариев нет:

Отправить комментарий

Примечание. Отправлять комментарии могут только участники этого блога.